Corinthus
Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E
Numerus incolarum: 30 816
Situs interretialis
Nomen officiale: Κόρινθος
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Corinthus[1] (-i, f., Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica[2]. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae[3], maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[4]. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[6]. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.
Fabulae
[recensere | fontem recensere]De eccledia Catholica
[recensere | fontem recensere]- Paulus Apostolus nonnullas epistulas ad Corinthios, in Bibliis Sacris servatas, scripsit.
Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 74-75, 92 et 95.
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae cap.1-4
- Strabo, Geographica VIII.6.20-23
- Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 13.2-5 et 24-71 et 120-124
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
- ↑ Thucydides I.56.
- ↑ Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 92 et 95.
- ↑ Herodotus, Terpsichore 76 et 92. Thucydides I.40 et 43.
- ↑ Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 24-55. Herodotus, Thalia 48-53
- ↑ Pausanias II.1.2
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Harold North Fowler, Richard Stillwell et al., edd., Corinth. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 1929-
- Charles K. Williams II, Nancy Bookidis, edd., Corinth: the centenary, 1896-1996. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 2003. (Corinth, vol. 20) JSTOR
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| 👁 Image |
Situs geographici et historici: Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E• GeoNames• Store norske Lexikon• Treccani• Большая российская энциклопедия |
| 👁 Image |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corinthum spectant. |
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
