VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Cytaea_(urbs)

⇱ Cytaea (urbs) - Vicipaedia


Jump to content
E Vicipaedia
👁 Wikidata
Cytaea (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
👁 Cytaea (urbs): insigne
Cytaea (urbs): insigne
Civitas: Georgia
Locus: 42°16′18″N 42°42′20″E
Numerus incolarum: 147 900
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: ქუთაისი, Кутаис

Gestio

Procuratio superior: Imerethia

Geographia

Superficies: 67.7 chiliometrum quadratum
Vide etiam paginam discretivam: Cytaea (discretiva).

Сytaea[1] (Georgiane ქუთაისი, Graece Κυταῖα) est urbs Georgiae secunda maxima, Imerethiae caput. Ad Phasim flumen sita est. Parlamentum Georgiae ab anno 2012 Cytaeae congreditur. Incolas 135201 anno 2020 habet.

Colchorum caput hic fuit, et iam Aeetae urbem hic fuisse Graeci docti putabant[2]. Procopius de historia et nominibus urbis disserit[3]; tempore eius iam Lazi iam defenderunt. Saeculis a VIII ad XIII caput regni Abasgorum Cytaea fuit. Postea Georgiana facta est.

👁 Image
Via Bagrati Cytaeae
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, 1972, vol. 1, p. 621.
  2. Apollonii Argonautica, II 402; cf. Strabonis Geographica I 2, 39-40; Stephani Byzantini Ethnica s.v. Κυταῖα.
  3. De bellis IV 14.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
👁 Image
Situs geographici et historici: Locus: 42°16′18″N 42°42′20″EOpenStreetMapGeoNamesFacebook PlacesPleiadesStore norske LexikonБольшая российская энциклопедия