VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/PH

⇱ Potentia hydrogenii - Vicipaedia


Jump to content
E Vicipaedia
(Redirectum de PH)

Potentia hydrogenii (abbreviatio pH)[1] vel pondus hydrogenii est numerus qui statum aquae indicat, utrum basicum aut acidum sit.

πŸ‘ Image
Potentia Hydrogenii (Anglice).

Potentia hydrogenii est logarithmus basi decem concentrationis[2] protonium in aqua multiplicatus cum –1. Quia protona in solutione aquea ad moleculam aquae adducta, non libera, sunt, concentratio qua uti oportet est iontium hydroniorum, qua

πŸ‘ {\displaystyle pH=-\log[H_{3}O^{+}]}

Similiter potentia hydroxidi pOH calculari potest:

πŸ‘ {\displaystyle pOH=-\log[OH^{-}]}

Quia in aqua constans aequilibrii aquae efficit ut productum concentrationum horum iontium 10-14 aequet, conexus inter pH et pOH demonstratur esse

πŸ‘ {\displaystyle pH+pOH=14}

qua calculari aequivalenter postest: πŸ‘ {\displaystyle pH=14-pOH}
vel πŸ‘ {\displaystyle pOH=14-pH}
.

Acidus aut alcalinus

[recensere | fontem recensere]
  • Liquor est acidus cum eius pH est infra septem.
  • Liquor est basicus cum eius pH est supra septem.
  • Liquor est neutralis cum pH aequat septem.
  1. ↑ Christian Blaise et Jean-FranΓ§ois, "Small-scale Freshwater Toxicity Investigations: Hazard assessment schemes,"
  2. ↑ Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. Libri Googles (Latine).