Discretiva
| 👁 Image |
merces dictio est in variis linguis: |
Formae affines
[+/-]Proprietates grammaticales
[+/-]| Forma | Modus flexurae | originis |
|---|---|---|
| mercēs | casus nominativus pluralis | substantivi merx |
| mercēs | casus accusativus pluralis | substantivi merx |
| mercēs | casus vocativus pluralis | substantivi merx |
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]👁 Image API: /ˈmer.keːs/ (classice) - Syllabificatiophonetica: mer·cēs— morphologica: merc-es
Loci
[+/-]| M. Tullius Cicero -106…-43 | C. Sallustius Crispus –86…–34 | Vitruvius ca. -80…-15 | Titus Livius -58…+17 | P. Ovidius Naso -42…+18 | Phaedrus ca. -10…+60 | Lucius Annaeus Seneca –3…+65 | C. Plinius Secundus 23–79 | Apuleius ca. 125-170 | Aulus Gellius ca. 130-180 | Demetrius Cantemir 1674-1723 |
| class. | class. | class. | class. | class. | I | I | I | II | II | XVIII |
Latinitas Romana
[+/-]class. (ca. 85 a.C.n. / 669 a.u.)
- Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam trahebat, navi, quod posset, moderaretur, ille autem, cuius merces erant, in gladium in navi ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quod potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate iam commutata navis in portum pervehitur. —De inventione Ciceronis [1][2]
class. (ca. 42/41 a.C.n.)
- Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent. in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia. haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae. itaque Q. Fabio Sangae, quoius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. —De Catilinae coniuratione C. Sallusti Crispi [3]
class. (ca. 30–22 a.C.n.)
- Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. Eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum. Hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (anno 82–114 u.c.)
- Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. Inde ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit: publico auxilio nullo adiuti sunt valuitque apud Veientes — nam de ceteris minus mirum est — pacta cum Romulo indutiarum fides. Cum bellum utrimque summa ope pararent vertique in eo res videretur utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. —Ab urbe condita Titi Livii [5][2]
class. (post 1 a.C.n.)
- cum bene vitaris, tamen auferet; invenit artem
- femina, qua cupidi carpat amantis opes.
- institor ad dominam veniet discinctus emacem,
- expediet merces teque sedente suas:
- quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit:
- oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas.
- hoc fore contentam multos iurabit in annos,
- nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi. —Ars amatoria Ovidii Nasonis [6][2]
(ca. 30 p.C.n.)
- Solent mendaces luere poenas malefici.
- Calumniator ab ove cum peteret canis,
- Quem commendasse panem se contenderet,
- Lupus citatus testis non unum modo
- Deberi dixit, verum affirmavit decem.
- Ovis damnata falso testimonio
- Quod non debebat solvit. Post paucos dies
- Bidens iacentem in fovea conspexit lupum:
- «Haec» inquit «merces fraudis a superis datur». —Fabulae Phaedri [7][2]
(58/59 p.C.n.)
- Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est — aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit —, sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat. —De vita beata Senecae [8][2]
(ca. 78 p.C.n.)
- iidem narravere latus insulae quod praetenderetur Indiae X stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem Rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare, ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare. —Naturalis historia Plinii [9]
Latinitas postclassica
[+/-](ca. 170 p.C.n.)
- Et ecce pone lanceae ferrum, qua baccillum inversi teli ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decorus insurgit inque flexibus tortuosis enervam et exossam saltationem explicat cum omnium qui aderamus admiratione: diceres dei medici baculo, quod ramulis semiamputatis nodosum gerit, serpentem generosum lubricis amplexibus inhaerere. Sed iam cedo tu sodes, qui coeperas, fabulam remetire. Ego tibi solus haec pro isto credam, et quod ingressui primum fuerit stabulum prandio participabo. Haec tibi merces deposita est. —Metamorphoseon libri XI Apulei [10][2]
(ca. 170–177 p.C.n.)
- Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: “Disce,” inquit, “stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te. Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.” —Noctes Atticae A. Gellii [11][2]
Latinitas nova
[+/-](1714 p.C.n.)
- Danubius, etsi tantum spatio id alluat, quod hodie Moldaviae principi subiacet, commoda tamen quam plurima in hanc regionem confert. Etenim, praeter mercatorias variarum gentium naves, quae illius beneficio ad emporium Gallacz appellere possunt, Moldavis merces suas per Hierasum Constantinopolim aliasque Ponto adiacentes civitates transferendi, indeque haud exiguum lucrum sibi parandi concedit opportunitatem. —Descriptio Moldaviae Demetrii Cantemir [12][2]
Fontes
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedCicero - 1 2 3 4 5 6 7 8 9 Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedq - ↑ Gaius Sallustius Crispus - De Catilinae coniuratione. (The Latin Library): Cap. XLI.Versus 2 — merces
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedVitruvius - ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedTitusLivius - ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedOvidius - ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedPhaedrus - ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedSeneca - ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Libersextus, cap. 24,[88]— merces
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedApuleius - ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedGellius - ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs namedCantemir
Categoriae:
- Formae affines
- Lingua Latina
- Linguae Latinae index inversus
- Formae affines Latinae
- Formae affines per declinationem
- Formae affines Latinae per declinationem
- Paginae cum locis
- Paginae Latinae cum locis
- Paginae Latinae cum locis a C. Sallustio Crispo conscriptis
- Paginae Latinae cum locis a Plinio Maiore conscriptis
- Paginae cum fontibus
Categoriae celatae:
