| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | bromium, Br, 35 | |||||
Bromium[1][2] (e Graece βρῶμος "fetor"), seu bromum,[3] est elementum chemicum halogenium non metallicum, cui numerus atomicus 35 et symbolus Br sunt. In systemate periodico ad gregem 17 et periodum quartam pertinet (configuratio electronica 4s24p5). Eius massa atomica 79.90 valet, qui est medius valor duorum isotoporum paene aequaliter in natura frequentium, hoc est bromii 79 cum 44 neutronibus stabilis (79Br) et bromii 81 cum 46 neutronibus stabilis (81Br). Naturaliter invenitur in aqua marina et in salibus depositis ut in Mari Mortuo.
De corpore puro
[recensere | fontem recensere]Corpus purum est liquidum fuscum rubellum e moleculis biatomicis Br2 consistens, acri odore et corrodens. Ex anionte Br- soluto per oxidationem purificatur. Oxidativa chlori potestate ad hoc efficiendum uti solent secundum reactionem infrascriptam:
- 2 Br-(aq) + Cl2(g) → Br2(l) + 2 Cl-(aq)
De usu humano
[recensere | fontem recensere]Bromida textilibus aut plasticis inseruntur ut flammas tardent. In insecticidis quoque adhibentur et argenti bromidum in photographia utile est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Bromium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict.
- ↑ "Ametallica: . . . bromium" (vide p. 20 apud Google Books).
- ↑ "Brom: bromum" apud Lexicon Latinum hodiernum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad bromium pertinent.
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
- Stanford advanced materials
|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og |
