| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | aurum, Au, 79 | |||||
Aurum[1] est elementum chemicum quod numerum atomicum 79 et nota Au habet. In grege undecimo et periodo sexta systematis periodici ponitur. Eius massa atomica 196,97 valet (118 neutrones et 79 protones) et eius configuratio electronica notatur 5d106s1. Aurum est metallum maxime nobile, quod ex temporibus antiquis notum est.
De virtutibus auri
[recensere | fontem recensere]Aurum, quia metallum nobile (hoc est iners) est, cum aliis elementis vix se coniungit (vide autem: aqua regia) et purum in natura inveniri potest. Aliae virtutes auri sunt ductilitas bona et nitor. Quocirca aurum ab hominibus maximi aestimatur.
Densitas eius 19300 kg/m3 est. Temperatura qua liquidum fit: 1064 gradus Celsiani. Qua gas fit: 2807 gradus Celsiani.
De usu humano
[recensere | fontem recensere]Antiquis temporibus aurum ad pretiosa ornamenta fingenda sive deis sive hominibus destinata aut ad thesauros cumulandos qui divitias possessorum ostentarent plerumque adhibebatur. In re nummaria ad magnas summas persolvendas mox auro uti licuit: ita in Imperio Persico (darici) et Macedonia antiqua (stateres) aurum ad nummos faciendos signabatur quia hoc metallo reges illi pollebant. Apud Romanos econtra diu aes et argentum praevaluerunt. Raro enim ante Iulium Caesarem et Gallias subactas aurum signarunt. Deinde aureus qui vicenos quinos denarios argenteos valebat sub imperatoribus quotannis emittebatur.
Hodie pretium ipsius metalli in excambiis aestimatur secundum pondus et pretium ipsorum nummorum (ut "Napolรฉon" Francogallicus) fluctuat. Thesaurandi causa quaeritur nec in vera vita nummis aureis res venales emimus.
Certaminum praemia, e.g. pocala, medaliae et quadra lingea, auri, argenti at aetis saepe creantur sive ea habent[Latinitas dolet].
De auro in fabulis et mythologia
[recensere | fontem recensere]Sententiae de auro factae
[recensere | fontem recensere]- Aurum in luto quaerere (prov., e.g. Hieron. ep. 54, 11)
- Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. (Prov. 11, 22)
- Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames! (Verg. Aen. 3, 56 sq.)
- Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. - Horatius
- Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum - proberbium
- O, flavus praesious? aurum, tu rem nigram ad albam, scelus ad iustum, malum bonum motavit.? (Shakesperius. Timon of Athens)
- Non argentum, nec aurum, nec gemma quod res carissima; sed impubes est! (Man'yลshลซ, carmen 803)
Notae
[recensere | fontem recensere]- โ "Aurum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Nomen Latinum classicum
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hart, Matthew. 2013. Gold: the race for the worldโs most seductive metal. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 9781451650020.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| ๐ Image |
Vicimedia Communia plura habent quae ad aurum spectant. |
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og |
