| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | helium, He, 2 | |||||
| Grex, Periodus, Glaeba | 18, 1, s | |||||
| Color | ||||||
| Pondus atomicum | 4,002602(2) g·mol−1 | |||||
| e- per sphaeram | 2 | |||||
| Proprietates physicae | ||||||
| Status | Gas | |||||
| Punctum liquefactionis | 0,95 K (26 atm) | |||||
| Punctum fervoris | 4,22K (-268,93°C, -452,07°F) | |||||
| Punctum triplex | Nullum | |||||
| Punctum criticum | 5,19 K, 0,227 MPa | |||||
| Calor latens fusionis | 0,0138kJ·mol−1 | |||||
| Capacitas caloris | (25°C) 20,786J·mol−1·K−1 | |||||
| Proprietates atomicae | ||||||
| Structura crystallina | Hexagona | |||||
| Affectus oxidationis | 0 | |||||
| Radius covalentiae | 28 pm | |||||
| Radius Van der Waals | 140 pm | |||||
| Varietas | ||||||
| Conductus caloris | (25 °C) 0,1513 W/(m·K) | |||||
| Velocitas soni | (25 °C) 972 m/s | |||||
Helium,[1] est elementum chemicum cui symbolus He et numerus atomicus 2. Eius massa atomica 4 g/mol valet et ex binis protonibus, binis neutronibus binisque electronibus constat (configuratio electronica 1s2). Duos isotopos tamen habet raros: 3He et 4He. Quia plenum orbem electronicum habet cum ceteris elementis non reagit nec moleculas format sed singulis atomis per spatium commeat. In systemate periodico in primam periodum et gregem 18 ponitur qui grex elementa quae gasia nobilia appellantur et proprietates helio similes praebent comprehendit. Punctum fervoris 4,2 gradus Kelvinos infimum ex omnibus elementis reperitur. Solidum fieri nisi ingenti pressione adhibita non potest. Itaque in natura paene semper gaseosum est, sine colore, sine odore, sine sapore, non toxicum. Solum helium duos status liquidos manifestat. Nam infra 2 Kelvinos helium liquidum miram proprietatem exhibet: superfluiditatem, hoc est fluentiam sine viscositate.
In universo et in Tellure
[recensere | fontem recensere]Post hydrogenium helium est elementum in universo abundantissimum, imprimis in stellis. Ita circiter quartam partem solis massae efficit unde nomen habuit e verbo Graeco antiquo ἥλιος. Nihilominus in Tellure rarum est quia eius atomi leviores ac velociores sunt quam ut gravitate terrae retineri possint. Infra saxa tamen inveniri potest inter alia gasia naturalia ubi e particulis radioactivis alpha (4He2+, hoc est nucleus helii) ortum est.
De usu humano
[recensere | fontem recensere]Helium per destillationem e gase naturali vehementer refrigerato extrahi solet vel etiam in industria nucleari cum elementa radioactiva uranium et thorium dissiliunt et helium emittunt.
Quia eius densitas minima videtur (quamvis hydrogenio dupla sit) nec facile inflammatur helium ad navis aërias vel globos aerostaticos levandos adhibetur. Item apud urinatores[2] aut in valetudinariis[3] cum oxygenio (heliox) miscetur ne nimia pressio aerii nitrogenii fiat. Ut substantia maxime refrigerans in cryogenia adhibetur et technologiae medicinali IRM necessarium est[4]. Unde aliqua sollicitudo oritur quia helium satis rarum est. Praeterea in missilibus igneis propulsandis[5] adhibetur ad pressionem constantem servandam.
Maxima cryogenica elementis omnibus est, et propter energia puncti zerois gas nobile puncto triplice caret, solidificatio sua super pressionem atmosphaericam quaeret. Et liquidum Helii isotopi sub zero absoluto pro superfluditate usum est[Latinitas dolet].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Helium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
- ↑ Pourquoi l'hélium est-il utilisé pour la respiration en eau profonde à la place de l'azote?
- ↑ Govind Sridharan, Didier Tassaux, Jean-Claude Chevrolet. "Emploi de mélanges hélium-oxygène (héliox) dans l’asthme aigu grave", Revue médicale suisse, 2007.
- ↑ Etienne Balmer, France Soir, 2018.
- ↑ Qu'est-ce que l'hélium et pourquoi est-il utilisé dans les fusées?
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Zhongjun Hu, Jingyu Li. "A review of helium resources and development", Natural Gas Industry B, 2025: 356-367
- Diandian Jin, Gongkui Xiao, Zhe Lu, Roman Weh, Luke McElroy, Guoping Hu, Eric F. May. "Industrial advances in helium recovery and purification technologies: a review", Separation and Purification Technology, 2026: 135136
- I.V. Provornaya, I.V. Filimonova, L.V. Eder, V.Y. Nemov, E.A. Zemnukhova. "Prospects for the global helium industry development", Energy Reports, Supplementum 3, 2022: 110-115
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad helium spectant
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
- L'élémentarium
- Stanford advanced materials
|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og |
