VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Radon

⇱ Radon - Vicipaedia


Jump to content
E Vicipaedia
86 astatiumradonfrancium
Xe

Rn

Og
👁 Image
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus radon, Rn, 86

Radon[1] (-i, n.), ita appellatum quia e radio radioactive disrupto nascitur[2], est elementum chemicum radioactivum quod in systemate periodico habet symbolum Rn numerumque atomicum 86. Isotopus maxime stabilis 222Rn habet vitam dimidiam 3.8 dierum et in radiotherapia usque ad annum circiter 1950 adhibebatur. Quia plenum orbem electronicum exteriorem habet (configuratio electronica 4f145d106s26p6) radon cum ceteris elementis parum reagit nec moleculas format sed singulis atomis per spatium commeat. Unum ex densissimis gasibus naturalibus reperitur, octies aere gravior (9,73 kg/m3), sine odore nec colore. In systemate periodico in sextam periodum et gregem 18 ponitur qui grex elementa quae gasia nobilia appellantur et proprietates rado similes praebent comprehendit.

De periculo sanitario

[recensere | fontem recensere]
👁 Image
Radon in disruptionis via medium.

Radon carcinogenam substantiam esse hodie constat praecipue in pulmonibus. Eius radiationibus ionizantibus maxime subiacent qui habitant in montuosis regionibus ubi saxa vulcanica, granitica aut arenacea reperiuntur. Plerumque enim e solo in domus intrat. Praeterea ubique in aere adest ubi maximus radiationis fons animalibus fit. Origo radi saepe naturalis est sed aliqua copia etiam ab hominibus additur in industriis quae uranio aut radio utuntur necnon in fodinis et aquis thermalibus.

  1. "Radon": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict.
  2. Olim primum niton appellatum est e verbo Latino nitendo, inter alios ab inventore Gulielmo Ramsay (1908).

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og