VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Frutex_flammans

⇱ Rubus ardens - Vicipaedia


Jump to content
E Vicipaedia
(Redirectum de Frutex flammans)
👁 Image
Deus Moysi in frutice flammanti apparet. Tabula in Cathedralis Sancti Isaac Petropole picta.

Rubus ardens[1] est res mirabilis quae, apud Librum Exodus (3:1–21), in Monte Sinai a Moyse visa sit: fruticem flagravisse, a flammis autem non consumptum:

Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian; cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet, et non comburetur" (Exodus 3:1).

Hac in fabula, frutex in eo loco stabat ubi Moyses a Deo destinatus est ut Israelitas ex Aegypto in Canaan conduceret.

👁 Image
Moyses et Frutex Flammans. Tabula Dirk Bouts attributa.

Vocabulum Hebraicum pro frutice in narratione adhibitum est seneh (סנה), quod praecipue ad plantas generis Rubi spectat[2][3][4]; seneh est dis legomenon, quod in locis duobus in Bibliis Sacris invenitur, quorum ambo fruticem flammantem describunt.[3] Habetur hic frutex exprimere interpretationem falsam Sinai biblici (סיני), montis apud Biblia ardentis, et nonnulli eruditi putant mentionem fruticis flammantis in Deuteronomia esse errorem scriptoris, pro verbis quae fortasse ad Sinai olim spectabant.[3][5]

👁 Image
Icon Moysis Legem accipientis. Frutex prope pedes monstratur, laeva inferiori. Monasterium Sanctae Catharinae, circa 1050.
👁 Image
Frutex apud Monasterium Sanctae Catharinae, Sinai, quem memoria monastica ipsum fruticem flammentem appellat.
👁 Image
Icon Nostrae Dominae Fruticis Flammantis (Neopalimaya Kupina).


Nexus interni

  1. Cf. "... rubus arderet ..." in citatione quae sequitur
  2. Cheyne et Black, Encyclopedia Biblica.
  3. 1 2 3 Jewish Encyclopedia
  4. Peake's commentary on the Bible.
  5. Cheyne et Black, Encyclopedia Biblica.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
👁 Image
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fruticem flammentem spectant.
👁 Image
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

👁 Image
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

👁 Image
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!