VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Functio_exponentialis

⇱ Functio exponentialis - Vicipaedia


Jump to content
πŸ‘ Image
Functiones exponentiales: y = ex est linea rubra; y = 10x, viridis; y = 2x, caerulea; y = 0.5x, linea cyana quae ab sinistra ad dextram partem it

Functio exponentialis[1][2] est functio πŸ‘ {\displaystyle x\mapsto e^{x}}
ubi πŸ‘ {\displaystyle e}
est numerus Euleri irrationalis. Dicitur etiam "functio exponentialis naturalis"; functio exponentialis generalis est functio πŸ‘ {\displaystyle x\mapsto a^{x}}
ubi a est quantitas nescioquae.

Inversa functionis exponentialis naturalis est logarithmus naturalis, ita ut πŸ‘ {\displaystyle e^{x}=a\Leftrightarrow ln(a)=x}
.

Derivativum functionis exponentialis eadem functio est. Euleri identitas functionem in numeris complexis quoque definit: πŸ‘ {\displaystyle e^{i\pi }+1=0}

Functio πŸ‘ {\displaystyle x\mapsto a^{x}}
, ubi πŸ‘ {\displaystyle x}
exponens et numerus realis πŸ‘ {\displaystyle a>0;a\neq 1}
basis vocatur, ac functio exponentialis vocatur; mutari autem potest in formam πŸ‘ {\displaystyle e^{x\ln a}}
.

Functio exponentialis definiri potest ut esse limes

πŸ‘ {\displaystyle e^{x}=\lim _{n\rightarrow \infty }\left(1+{\frac {x}{n}}\right)^{n}}

Saepe definitur atque a serie Maclaurinii

πŸ‘ {\displaystyle \sum _{n=0}^{\infty }{\frac {x^{n}}{n!}}=1+x+{\frac {x^{2}}{2}}+{\frac {x^{3}}{6}}+...}

Adhibitiones

[recensere | fontem recensere]

Functiones exponentiales adhibitiones diversas habent in disciplinis plurimis mathematicae et scientiae naturali. Generaliter, functio describit auctum velocem, sicut in multitudinibus in biologia, et in usura in oeconomica. Et auctus igitur talis saepe auctus exponentialis vocatur.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]