VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Hadrianus_VI

⇱ Hadrianus VI - Vicipaedia


Jump to content
πŸ‘ Wikidata
Hadrianus VI
Res apud Vicidata repertae:
πŸ‘ Hadrianus VI: imago
Hadrianus VI: imago
Nativitas: 2 Martii 1459; Traiectum ad Rhenum
Obitus: 14 Septembris 1523; Roma
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Dicio Pontificia
Nomen nativum: Adriaan Florenszoon Boeyens d'Edel

Pontificatus

1522-1523
Praecessor: Leo X
Successor: Clemens VII

Insignia heraldica

πŸ‘ Hadrianus VI: insigne
Hadrianus VI: insigne
πŸ‘ Image
Domus natalis papae.

Hadrianus VI (natus Adriaan Florenszoon Boeyens Dedel seu Hadrianus Floris filius Boeyens Dedel, 2 Martii 1459; mortuus 14 Septembris 1523) fuit episcopus Romanus et pontifex maximus Ecclesiae Catholicae. Batavus erat.

Hadrianus Floris f. Boeyens Dedel in urbe Batavae Traiecto ad Rhenum die 2 Martii 1459 natus est. Pater Hadriani Boeyentis Dedelis fuit ebenista Flor Boeyentis f. Dedel. Mater eius Geretrudis fuit. Avus Hadriani fuit Boeyens de Edele, proavus Hadriani fuit Ioannes Edel. Primum cognomen "Boeyens" a patronimico "Boeyentis filio" pendet. Secundum cognomen "Dedel" ab originaria forma "de Edele" tractum est.

Anno 1476 Hadrianus studia philosophiae apud universitatem Lovanii coepit. Post duos annos magister factus theologiae ac iuri canonico studuit. Anno 1491 doctor theologiae factus est. Devotio moderna Hadriano fuit.

Hadrianus rector et cancellarius universitatis Lovanii fuit.

Hadrianus praeceptor et postea consiliarius imperatoris Caroli V fuit.

Mense Novembri 1516 Hadrianus inquisitor magnus Aragonae et Navarrae, postea episcopus urbis Hispanicae Tortosae ac die 25 Iunii 1517 cardinalis a papa Leone X creatus est.

Pontificatus

[recensere | fontem recensere]

Die 9 Ianuarii 1522 Hadrianus papa creatus est. Boeyentis Dedelis electio Romanis non placuit ac "Papa Barbarus" is vocatus fuit.

Hadrianus VI per saecula ultimus papa fuit qui non ex Italia venit. Nostra tandem aetate cardinales alienigenos papas eligere coeptum est, ut Ioannem Paulum II, qui a Polonia venit, et Benedictum XVI, qui natione theodisca erat, et Franciscum, qui in Argentina natus est, et Leonem XIV, qui in America natus est.

Sepultus est in ecclesia sanctae Mariae Animae (italice dell'Anima) ad collegium Teutonicum, ubi sepulcrum eius factum iussu episcopi Guilielmi de Enckevoirto qui unicus cardinalis in unico concistoro Hadriani fuit[1], quem papa moriens unum atque unicum cardinalem creaverat, adhuc exstat.

Hadrianus sibi nomen pontificale non imposuit sed suum nomen servavit.

  1. ↑ cf. Ferdinandus Gregorovius, Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, Monaci 1978, vol. 3, p. 554

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
πŸ‘ Image
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum VI spectant.
πŸ‘ Image
stipula

Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!

Series Paparum

Petrus β€’ Linus β€’ Anacletus β€’ Clemens I β€’ Evaristus β€’ Alexander I β€’ Sixtus I β€’ Telesphorus β€’ Hyginus β€’ Pius I β€’ Anicetus β€’ Soterius β€’ Eleutherius β€’ Victor I β€’ Zephyrinus β€’ Callistus I β€’ Urbanus I β€’ Pontianus β€’ Anterus β€’ Fabianus β€’ Cornelius β€’ Lucius I β€’ Stephanus I β€’ Sixtus II β€’ Dionysius β€’ Felix I β€’ Eutychianus β€’ Caius β€’ Marcellinus β€’ Marcellus I β€’ Eusebius β€’ Miltiades β€’ Silvester I β€’ Marcus β€’ Iulius I β€’ Liberius β€’ Damasus I β€’ Siricius β€’ Anastasius I β€’ Innocentius I β€’ Zosimus β€’ Bonifacius I β€’ Caelestinus I β€’ Sixtus III β€’ Leo I β€’ Hilarius β€’ Simplicius β€’ Felix III β€’ Gelasius I β€’ Anastasius II β€’ Symmachus β€’ Hormisdas β€’ Ioannes I β€’ Felix IV β€’ Bonifacius II β€’ Ioannes II β€’ Agapetus I β€’ Silverius β€’ Vigilius β€’ Pelagius I β€’ Ioannes III β€’ Benedictus I β€’ Pelagius II β€’ Gregorius I β€’ Sabinianus β€’ Bonifacius III β€’ Bonifacius IV β€’ Adeodatus I β€’ Bonifacius V β€’ Honorius I β€’ Severinus β€’ Ioannes IV β€’ Theodorus I β€’ Martinus I β€’ Eugenius I β€’ Vitalianus β€’ Adeodatus II β€’ Donus β€’ Agatho β€’ Leo II β€’ Benedictus II β€’ Ioannes V β€’ Conon β€’ Sergius I β€’ Ioannes VI β€’ Ioannes VII β€’ Sisinnius β€’ Constantinus β€’ Gregorius II β€’ Gregorius III β€’ Zacharias β€’ Stephanus II β€’ Stephanus III β€’ Paulus I β€’ Stephanus IV β€’ Hadrianus I β€’ Leo III β€’ Stephanus V β€’ Paschalis I β€’ Eugenius II β€’ Valentinus β€’ Gregorius IV β€’ Sergius II β€’ Leo IV β€’ Benedictus III β€’ Nicolaus I β€’ Hadrianus II β€’ Ioannes VIII β€’ Marinus I β€’ Hadrianus III β€’ Stephanus VI β€’ Formosus β€’ Bonifacius VI β€’ Stephanus VII β€’ Romanus β€’ Theodorus II β€’ Ioannes IX β€’ Benedictus IV β€’ Leo V β€’ Sergius III β€’ Anastasius III β€’ Lando β€’ Ioannes X β€’ Leo VI β€’ Stephanus VIII β€’ Ioannes XI β€’ Leo VII β€’ Stephanus IX β€’ Marinus II β€’ Agapetus II β€’ Ioannes XII β€’ Leo VIII β€’ Benedictus V β€’ Ioannes XIII β€’ Benedictus VI β€’ Benedictus VII β€’ Ioannes XIV β€’ Ioannes XV β€’ Gregorius V β€’ Silvester II β€’ Ioannes XVII β€’ Ioannes XVIII β€’ Sergius IV β€’ Benedictus VIII β€’ Ioannes XIX β€’ Benedictus IX β€’ Silvester III β€’ Benedictus IX β€’ Gregorius VI β€’ Clemens II β€’ Benedictus IX β€’ Damasus II β€’ Leo IX β€’ Victor II β€’ Stephanus X β€’ Nicolaus II β€’ Alexander II β€’ Gregorius VII β€’ Victor III β€’ Urbanus II β€’ Paschalis II β€’ Gelasius II β€’ Callistus II β€’ Honorius II β€’ Innocentius II β€’ Caelestinus II β€’ Lucius II β€’ Eugenius III β€’ Anastasius IV β€’ Hadrianus IV β€’ Alexander III β€’ Lucius III β€’ Urbanus III β€’ Gregorius VIII β€’ Clemens III β€’ Caelestinus III β€’ Innocentius III β€’ Honorius III β€’ Gregorius IX β€’ Caelestinus IV β€’ Innocentius IV β€’ Alexander IV β€’ Urbanus IV β€’ Clemens IV β€’ Gregorius X β€’ Innocentius V β€’ Hadrianus V β€’ Ioannes XXI β€’ Nicolaus III β€’ Martinus IV β€’ Honorius IV β€’ Nicolaus IV β€’ Caelestinus V β€’ Bonifacius VIII β€’ Benedictus XI β€’ Clemens V β€’ Ioannes XXII β€’ Benedictus XII β€’ Clemens VI β€’ Innocentius VI β€’ Urbanus V β€’ Gregorius XI β€’ Urbanus VI β€’ Bonifacius IX β€’ Innocentius VII β€’ Gregorius XII β€’ Martinus V β€’ Eugenius IV β€’ Nicolaus V β€’ Callistus III β€’ Pius II β€’ Paulus II β€’ Sixtus IV β€’ Innocentius VIII β€’ Alexander VI β€’ Pius III β€’ Iulius II β€’ Leo X β€’ Hadrianus VI β€’ Clemens VII β€’ Paulus III β€’ Iulius III β€’ Marcellus II β€’ Paulus IV β€’ Pius IV β€’ Pius V β€’ Gregorius XIII β€’ Sixtus V β€’ Urbanus VII β€’ Gregorius XIV β€’ Innocentius IX β€’ Clemens VIII β€’ Leo XI β€’ Paulus V β€’ Gregorius XV β€’ Urbanus VIII β€’ Innocentius X β€’ Alexander VII β€’ Clemens IX β€’ Clemens X β€’ Innocentius XI β€’ Alexander VIII β€’ Innocentius XII β€’ Clemens XI β€’ Innocentius XIII β€’ Benedictus XIII β€’ Clemens XII β€’ Benedictus XIV β€’ Clemens XIII β€’ Clemens XIV β€’ Pius VI β€’ Pius VII β€’ Leo XII β€’ Pius VIII β€’ Gregorius XVI β€’ Pius IX β€’ Leo XIII β€’ Pius X β€’ Benedictus XV β€’ Pius XI β€’ Pius XII β€’ Ioannes XXIII β€’ Paulus VI β€’ Ioannes Paulus I β€’ Ioannes Paulus II β€’ Benedictus XVI β€’ Franciscus β€’ Leo XIV