VOOZH about

URL: https://la.wikipedia.org/wiki/Adoro_te_devote

โ‡ฑ Adoro te devote - Vicipaedia


Jump to content
E Vicipaedia
๐Ÿ‘ Image
Ultima cena, pictura a Duccio e Buoninsegna facta

"Adoro te devote" est hymnus a Thoma Aquinate compositus.

Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris vere latitas:
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc verbo Veritatis verius.
In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas;
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam praestans homini!
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pellicane, Iesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine.
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio;
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Amen

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
๐Ÿ‘ Image
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adoro te devote spectant.


๐Ÿ‘ Image
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!

Adeste Fideles ยท Adoro te devote ยท Ad regias Agni dapes ยท Aeterne Rex Altissime ยท Agnus Dei ยท Alma nox ยท Alma Redemptoris Mater ยท Alto ex Olympi vertice ยท Amazing Grace ยท Angele Dei ยท Angelus Domini ยท Anima christi ยท A solis ortus cardine ยท Audi benigne Conditor ยท Aurora, solis nuntia ยท Ave Maria ยท Ave maris stella ยท Ave Regina Coelorum ยท Ave verum corpus ยท Beata nobis gaudia ยท Beate Pastor Petre ยท Benedictus ยท Benedictus es Domine Deus ยท Caelestis agni ยท Caelestis aulae nuntius ยท Caelestis urbs Jerusalem ยท Caelitum Joseph decus ยท Christe sanctorum ยท Confiteor ยท Cor arca ยท Conditor alme siderum ยท Credo ยท Crudeles Herodes Deum ยท Custodes ยท Decora lux aeternitatis ยท Deus tuorum militum ยท Domare cordis impetus ยท Genuit puerpera regem ยท Gloria in excelsis ยท Gloria Patri ยท Kyrie ยท Lauda Sion ยท Litaniae Lauretanae ยท Litaniae Sanctorum ยท Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae ยท Magnificat ยท Memorare ยท Nunc dimittis ยท Nunc Sancte nobis Spiritus ยท O Sanctissima ยท Pange Lingua ยท Pater noster ยท Quem pastores laudavere ยท Regina Caeli ยท Requiem ยท Salve Regina ยท Sanctus ยท Signore delle cime ยท Signum Crucis ยท Stabat Mater ยท Sub tuum praesidium ยท Symbolum Apostolorum ยท Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum ยท Symbolum Quicumque ยท Tantum ergo ยท Te Deum ยท Tota Pulchra Es ยท Veni Creator Spiritus ยท Veni Redemptor Gentium ยท Veni Sancte Spiritus ยท Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium